- QUINTANA
- QUINTANAludi genus, ad experiendam iuvenum rusticanorum agilitatem, equorumque pernicitatem. Gall. Quintaine, et Bersant, Angl. Quintane, et Whintane. Eius forma haec: Erectae trabi pertica incumbit versatilis, unô fine peram demittens, arenâ gravidam: alterô tabulam affixam, quae dum a currenti equite fortius hastâ impellitur, pera violentius circumacta, impellentis collum, ni citatius evaserit, fortiter verberat. Vide Matth. Paris, in Henrico III. ad An. 1253. et Henr. Spelm. Gloss. Arch. Carolo du Fresne decursio fuit equestris ludicra, ad metam, hominis armati figuram exhibentem, ad umbilicum mobilem et versatilem, sinistrâ clypeum, dextrâ ensem aut baculum tenentem: quae si aliter lancea, quam in pectore,percuteretur, mox a scopo aberrantem baculô repercutiebat. Vide eum Dissertat. ad Ioinvillam l. 7. Eius locô hodie viget Decursio in statarium pugilem, Gall. la course au faquin etc. Salmasio Quintanae ludus hodie dicitur Gallis, quem Κυνταιὸν κόντακα vocat Photius Nomoc. Vide supra voce Contacopaectes. De Quintana a Nerone domi instituta, ubi partae (nocturnis grassationibus) et ad licitationem dividendeae praedae pretium assumeretur, vide Sueton. in eo, c. 26.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.